Gaudeamus igitur, Juvenes dum sumus; Post icundum iuventutem, Post molestam senectutem Nos habebit humus. |
Vivat et republica Et qui illam regit. Vivat nostra civitas, Maecenatum caritas Quae nos hic protegit. |
Vivat nostra societas, Vivant studiosi! Crescat una veritas, Floreat fraternitas, Patriae prosperitas. |
Vita nostra brevis est, Brevi finietur; Venit mors velociter, Rapit nos atrociter; Nemini parcetur. |
Vivant omnes virgines, Faciles, formosae! Vivant et mulieres, Tenerae, amabiles, Bonae, laboriosae. |
Alma Mater floreat, Quae nos educavit; Caros et commilitones, Dissitas in regiones Sparsos, congregavit. |
Ubi sint qui ante nos In mundo fuere? Vadite ad superos, Transite in inferos Hos si vis videre. |
Pereat tristitia, Pereant osores. Pereat diabolus, Quivis antiburschius Atque irrisores! |
|
Vivat academia, Vivant professores, Vivat membrum quodlibet, Vivat membra quaelibet; Semper sint in flore! |
Quis confluxus hodie Academicorum? E longinquo convenerunt, Protinusque successerunt In commune forum. |